QUERCUS

QUERCUS
QUERCUS
Iovi olim sacra, magna apud Veteres in veneratione fit. Namque et ex ea, antiquissimus mortalium cibus: et inter illas Dodonae responsa: et sub illis Druidarum, qui veterum Celtarum Sapientes fuêre, praecipua sedes. Sed et alius eius apud Romanos usus: Hinc enim civicae coronae, militum virtutis insigne clarissimum: iam pridem vero et clementiae Imperatorum, postquam civilium bellorum profano meritum coepit videri civem non occidere. Cedunt his murales, vallaresque et aureae, quamquam pretiô antecedentes: cedunt et rostratae, quamvis in duobus maxime ad hoc avi celebres: M. Varrone. e piraticis bellis, dante M. Pompeiô iterumque M. Agrippâ, tribuente Caesare e Siculis. verba sunt Plinii. Et paulo post, Civica iligna primo fuit postea magis placuit ex esculo Iovi sacra. Variatum et cum Quercu est ac data ubiave que fuerat, custoditô tantum honore glandis. Additaeleges arctae, et ideo superbae, quasque conferre libeat cm illa Graecorum summa, quae sub ipso Iove datur, cuique muros Patria gaudens rumpit: Civem servare, hostem occidere. Utque eum locum, in quo sit actum, hostis obtineat eô die: utque servatus fateatur: alias testes nil prosunt: Ut civis fuerit. Auxilia, quamvis Rege servatô, decus id non dant. Nec crescit honos idem Imperatores conservatô, quoniam conditores in quocumque cive summum esse voluerunt. Acceptâ licet uti perpetuo. Ludos ineunti semper assurgi etiam ab Senatu, in more est. Sedendi ius in proximo Senatui. Vacatio munerum omnium ipsi patrique, et avo paterno. Subdit tandem, o mores aeternos, qui tanta opera honore solô donaverint: et cum reliquas coronas aurô commendarent, salutem civis in pretio esse noluerint: clarâ prefessione, servari videm hominem nefas esse lucri causâ. Histor. Natur. l. 16. c. 4. E' quibus verbis patet, quid requisitum fuerit, ut quis Quernam mereretur coronam, et quibus privilegiis, qui eam rite fuerat adeptus, esset insignis. Massurius Sabinus apud A. Gellium, l. 5. c. 6. civicam coronam tum dari solitam dixit, quum is, qui civem servaverat. eôdem tempore etiam hostem pugna occidisset; neque locum in ea reliquisset: Interim Tibeius Caesar consultus, an eam capere posset, qui civem in praelio servâsset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum, in quo pugnabat; non retinuisset, rescripsit apud eundem, eum quoque civicâ coronâ dignum videri: quod appareret, tam iniquô locô civem ab eo
servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit. Quatuordecim istiusmodi coronas, accepit Siccius Dentatus: sex Capitolinus; et hic quidem de duce quoque Servilio: Africanus de Patre accipere noluit, apud Trebiam, Plin. ubi supra. Eâdem L. Gellius in Senatu Ciceronemd Consulem donari e Rep. censuit, quod eius operâ esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque, apud Gellium, loc. cit. qui ibidem causam, cur e fronde querna civica corona, quam civis civi, a quo servatus est in praelio testem vitae salutisque perceptae, dare solitus fuerit, constaret addit. quoniam cibus, victusque antiquissimus quernus capi solitus sit, qua de re vide Plinium, l. 16. c. 5. et Galen. de Alim. fac. l. 2. et plura, de causis datae e Quaercu coronae, apud Plut. Quaest. Rom. 92. Idque obtinuit priscô aevô, postmodum etiam istivimodi sertô exornari coepit Imperator, qui civi, quem occidere poterat, pepercisset, teste
Pighiô, l. Tyrann. Quoties autem dabatur quercea corona, rem prius divinam ad quercum fieri necesse erat, uti colligere est ex Val. Maximo, l. 2. c. 8. extr. Coeterum ad quercum pronae manus porriguntur, ubi ob cives servandos corona danda est. Nec omittendum, quod Ovidius suggerit, ante fores Palatii, inter geminam laurum, Quercum stetisse: Ita enim is, l. 1. Met. fab. 9. v. 562.
Postibus Augustis eadem fidissima custos
Ante fores stabis mediamque tuebere Quercum.
Quô indigitatum, geminâ Principi virtute inprimis opus esse, fortitudine in hostes, et clementiâ in cives: sed hâc praecipue, unde in medio posita: Satius enim unum civem servare, quam mille hostes occidere. Vide Godwyn. Anthol. Rom. c. ult. Sed et Quernâ coronâ ac draconum voluminibus olim Triviae Dianae, τῆς Ε᾿νοδίας sive Τριοδίτιδος, quae eadem cum Hecate credita, imaginem coronari moris fuisse, Sophocles in Rhizotomis docet, qpud veterem Apollonii Interpretem, cum ait:
Η῞λιε δέσποτα καὶ πῦρ ἱερὸν
Τῆς ενοδίας Ε῾κάτηςφέγγος
Τὸ διὈ᾿λύμπου πολλὸν προφέρει:
Καὶ γῆν ναίουσ᾿ ἱερὰς τριόδους
Στεφανωσαμένη δρυσὶ καὶ πλείςταις
Α᾿μῶν σπείραισι δρακόντων.
Eandem, ut Inferis Diis, sic etiam Parcis fuisse impositam, Catullus, Epigr. 65. v. 307. habet:
His corpus tremulum complectens undique Quercus.
Candida pupur eis ramis induxerat ora etc.
Porro, apud Ovidium, Tmolus mons, Iudex inter Pana et Apollinem redimitur quercu, Met. l. 11. In Capitolino agone, idem victoribus praemium, oblivâ mixtum. Athenis quoque, in sollennibus nuptiarum, moris fuit, ut puer patrimus et matrimus gestaret spinas cum fructibus quercus, diceret que canistrum ibi positum esse panibus plenum. Adde illos, qui Cereri hymnos canebant, cum messis aristas spicare coeperat, non aliô sertô fuisse insignes. Virg. Georgic. l. 1. v. 347.
——— ——— neque ante
Falcem maturis qisquam supponat aristis,
Quam Cereri totâ redimitus tempora quercu,
Det motus incompositos et carmina dicat.
Imo ipsi etiam Cereri quercum sacram, eamque vittis, tabellis, sertis ornatam, habet Ovid. Met. l. 8. v. 744.
——— ingens animosô robore quercus
Una nemus: Vittae mediam, memoresque tabellae,
Sertaque cingebnt voti monumenta potentis.
Ut de tenea nihil super adiungam; de qua, ut et alia huc pertinentia, vide apud Car. Paschalium, Coronar. l. 7. c. 8. et seqq. uti de Quercu tum terrestri, tum quae inter maiora maris virgulta, Salmas. ad Solin. et de Querceis virgis, fati indicibus infra, Natalitiae Virgae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Quercus — bezeichnet: eine Gattung der Laubgehölze, die Eichen (lat.: Quercus) eine portugiesische Umweltschutzorganisation, siehe Quercus (Umweltschutzorganisation) eine Open Source Implementierung von PHP 5 in Java, siehe Quercus (PHP) Diese S …   Deutsch Wikipedia

  • Quercus 3 — (Чефалу,Италия) Категория отеля: Адрес: 90015 Чефалу, Италия Описание …   Каталог отелей

  • Quercus — may refer to: *oak, a term that can be used as part of the common name of any of about 400 species of trees and shrubs in the genus Quercus (from Latin oak tree ). *Quercus (association), a Portuguese association for the conservation of the… …   Wikipedia

  • Quercus — Quer cus, n. [L., an oak.] (Bot.) A genus of trees constituted by the oak. See {Oak}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Quercus — (Q. L.), Pflanzengattung aus der Familie der Cupuliferae, Monocle, Polyandrie L; Arten: Q. pedunculata, Q. robur, Q. pubescens, Q. cerris, Q. ilex, Q. coccifera, Q. esculus, Q. prinus, Q. rubra, Q. lusitanica, Q. tinctoria, s. u. Eiche; außerdem… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Quercus — Quercus, Pflanzengattung, s. Eiche …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Quercus — (lat.), die Eiche (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Quercus — Quercus, lat., Eiche; Quercitron, die innere zermahlene Rinde der Färbeeiche, gibt eine vielgebrauchte gelbe Farbe …   Herders Conversations-Lexikon

  • Quercus —   Quercus …   Wikipedia Español

  • Quercus — Chêne Pour les articles homonymes, voir Chêne (homonymie) …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”